Evangelium Secundum Joannem*

Caput 21: Versus 17

Dicit ei tertio.Interrogat quod sciebat non semel, sed iterum et tertio; et tertio audit a Petro se diligi, et tertio jubet pascere oves. Trinae negationi redditur trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori. Et sicut fuit judicium timoris negare pastorem, sic officium amoris pascere Domini gregem.Contristatus est Petrus.AUG.Etiam remissis peccatis tolerat homo miseriam, in quam tamen ex peccato venit. Productior enim poena est quam culpa, nec parva videretur culpa, si cum illa auferretur poena. Est ideo vel ad demonstrationem debitae miseriae, vel ad emendationem labilis vitae, vel ad exercitationem necessariae patientiae temporaliter tenet hominem poena, etiam quem jam reum non tenet culpa, et haec est horum dierum flenda, sed non reprehendenda conditio.Pasce.Pascere oves est credentes ne deficiant confortare, terrena subsidia, si necesse est, subditis providere, exempla virtutum praebere, adversariis obsistere, peccantes corrigere.
(* Traductions européennes)